VITRUM

VITRUM
VITRUM
quod visui pervium, recensetur Talmudicis inter tria beneficia, quae verbis illi Deuteron. c. 33. v. 19. Thesauri absconditi arenae, quibus e littorali arena, quae alioqui solet esse infecunda ac sterilis, magnas opes Zabulonitis accessuras promit Moses, intellecta volunt. Nempe in horum finibus, ad secundum a Ptolemaide stadium, erat Belus fluv. ex cuius arenis vitrum conflatur. Tacitus Histor. l. 5. c. 7. Belus amnis Iudaico mari illabitur, circa cuius os conlectae arenae admixtô nitrô in vitrum excoquuntur. Modicum id littus, sed egerentibus inexhaustum. Et Plin. l. 5. c. 19. Rivus Pagida sive Belus vitri fertiles arenas parvo lttori miscens. Ipse e palude Cendevia a radicibus Cameli profluit. Quâ autem occasione Vitri conficiendi ratio inventa, idem hisce tradit, l. 36. c. 26. Quingentorum passuum (quinquaginta legendum monet Bochartus) non amplius littoris spatium. Idque tantum per multa saecula gignendo fuit vitro. Fama est appulsâ nave mercatorum nitri, cum sparsi per littus epulas pararent, nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glebas nitri e nave subdidisse. Quibus accensis, permixta arena littoris, translucentes nobilis liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. Quae arena Graecis proin ὑελὶς dicta est, ut Hebr. hol, unde vitrum ὕελος. Mox, pergit idem, ut est astuta et ingeniosa sollertia: non fuit contenta nitrum miscuisse: coeptus addi et magne lapis ---- Simili modô et calculi spelendentes multifariam coepti uri: deinde conchae et fosiles harenae. Auctores sunt, in India e crystallo fracta fieri. et ob id nullum comparari Indico. Sed, qui vitrum omne genus in Indica Emporia a Mercatoribus Romanis afferri solita, tradit Peripli Auctor, nusquam meminit vitri aut crystalli, quod ex illis emporiis in nostrum orbem a Mercatoribus adveheretur. Strabo tamen Indiam crystalla gignere scribit, l. 15. sed per κρυςτάλλους ibi crystallinâ facie gemmas, h. e. candicantes, inter quas adamas principatum tenet, intelligi debere, docet ad Solin. Salmasius, . 1093. Reliquam vitri ex arena consiciendi, apud alias postmodum gentes, historiam pete ex Plinii loco. Post huius demum aetatem, ex herba vitrum conflare Graeci invenêre, cui halimo nomen, uti supra monuimus voce Vitraria, quae ratio hodieque obtinet. Ex cneribus enim silicis exustae, admixtâ, quam soldam vocant, conflatur vitrum viltus, filicarios caltces Galli, verres de Fochere, vulgo appellant: at e cineribs herbae, de qua Comici Interpres loquitur, cum quodam silicum genere mixtis, pretiosa ac nitidissima sua crystallina conficiunt Veneti Vitrarii, qua de re vide Salmas. ibid. p. 1099. Saepe autem λίθον Auctores vitrum vocant, item λιθίαν ὑάλην, κρύος quoque, auô nomine, cum proprie frigus et glaciem denotet, lapidem specularem ab idiotis suâ aetate appellatum, scribit ille vetus Scholiastes. Unde et κρύςταλλος glacies, quam vocem pro vitro quoque nonnullis usurpatam, discimus ex Hesychio aliisque, nosque Germani etiamnum glass, sicut glace Galli, vocamus. Cuius acies tanta, ut citra ullum sensum ad ossa consecet. quicquid attigerit corporis, Plin. d. l. Unde non inepte vitrô usam dicas Ziporam, cum acutissimô lapide circumcidisse praeputium filit sui legitur Exodi c. 4. v. 25. cum et balsami fruticem, vitrô.
lapide, osseisque cultellis, incidi solitum, testentur Tacitus, Hist. l. 5. c. 6. et Plin. l. 12. c. 25. Coeterum usus eius ad potandum Veteribus magnopere frequens fuit, pulsô aurô et argentô, utpote quod κρυςταλλοφανὲς esset, h. e. in transsucente candidum, cui vitri generi ac colori maximus honos ac pretium fuit. Unde vitrum album auro non cedere, nisi materia esset fragilis, ait Ionathan ad Deuter. l. cit. Et Plinlus iterum, Neronis principatu modicos calices duos, quos appellabart pterotos, H. S. sex milibus venisse refert ubi su pra. Sed hisce potius ab arte pretium fuerit. Certe Vitri officina Romae olim in Circo fuit Flaminio, in qua pocula fiebant punctis coloratis, quasi gemmis insignita et crystallinis similia; quae ut pretio gem matis aequanda non erant, ita usu reperiebantur firmiora, quod aquis calidis, ut verae gemmae, non vitiarentur aut fluerent. Inprimis vero Aegyptiorum artificium ingens fuisse in formandis vitreis calicibus versicoloribus, quos Adrianus Imperator Allassontes dixerit, docet Scaliger ad Propert. l. 4. et meminisse istiusmodi calicum Martialem, l. 14. Epigr. 115. ait,
Adspicis ingenium Nili, quibus addere plura
Dum cupit, ah, quoties perdidit auctor opus?
Ad quae verba tamen Salmasius: Vitreos, inquit, hos calices fuisse, in quibus Aegypti ingenium artificiumque ostentabatur, arguit lemma Calices vitrei. Sed qua in re spectabatur ars illa? an in colorum vartetate? Minime. In sculptura igitur et caelatura visebatur. Vitrum enim argenti modô caelabatur. Plin. l. 36. c. 26. Aliud flatu figuratur: aliud tornô teritur; aliud argenti modô caelatur, Sidone quondam iis officinis nobili. In flatu figurandis vitris, ut nunc moris est, et in torno terendis, ut olim quoque solebant, nullum operis periculum. Nam et Audaces, qui plebeii erant calices et parvô veniebant, tornô formabantur; hinc Toreumata Martiali dicta, at in sculpendis caelandisque periculum non parvum. Suntque hi calices omnino, qui diatreti dicebantur. Ubi non in varietate colorum, sed in caelaturae ingenio, artificium illud ponit et quidem quod de Diatretis dixit, mentionem eorum idem Poeta facit, l. 12. Epigr. 71. v. ult.
O quantum diatreta valent, et quinque comati?
Ubi idem Salmasius, Calices diatreti, id est, tornati et tessellati. Vide Turneb. Advers. l. 27. c. 31. Calices nempe erant vitrei, cavati perforatique, h. e. sculpti. Διατρῆσαι enim est perforare vel cavare, quod sculpere Latini dicunt. Qui enim gemmas sculpunt, quasi quosdam sulcos in iis cavant et foramina caelô imprimunt inde Cavatores dicti gemmarum sculptores. Alii erant Allassontes, de quibus suô locô. Hi calices, ut et diatreti, coeterique Alexandriae optime fiebant, et maximo erant in pretio, atque inde in Indiam, Italiamque advehebantur. Unde inter merces Alexandrinas, quam Αἰγυπτίαν ἐμπολὴν vocabant Veteres, vitrum quoque occurrit, apud Vopisc. Aureliano, c. 45. Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stupae, atque anabolicas species aternas constituit. Cum contra, quae Romae communiter fierent, illorum comparatione vilia essent et χαλκοῦ, ut ait Strabo, i. e. asse vel assis quadrante, venderentur. Cuius rei rationem ex eodem exponit Salmasius, Strabo scribit, Romae Vitrarios multa commentos esse et ad vitreorum colores, et ad eorundem tornandorum facilitatem, unde tanta eorum vilitas orta, ut vulgo vitreum poculum asse venundaretur, Not. ad Saturnin. Vopisci, c. 8. ubi de Veter. Re Vitriaria. Ubi qu od de coloribus habet, consirmat Plinius l. cit. Fit et tincturaegenere Obsidianum, ad escaria vasa, et totum rubens vitrum, atque non translucens, haematinon appellatum. Fit album et murrhinum aut hyacinthos sapphirosque imitatum, et omniubs aliis coloribus. Nec est ulla alia materia sequacior, aut etiam picturae accommodatior. In quibus tamen maxime de Alexandrino vitro loquitur, ut ista declarant: Maximus tamen honos in candido translucentibus, quam proxima crystalli similitudine —— Est autem caloris impatiens, ni praecedat frigidus liquor. Talia enim Alexandrina pocula, κρυςταλλοφανῆ, atque hinc crystalla quoque abusive Martiali dicta; sed caloris impatientia: cum quae Romae fiebant κρυςταλλοφανῆ, viliora quidem, sed et firmiora, haberentur. Quô nomine idem quoque illa Poeta commendat, hôc versu, l. 14. Epigr. 94.
Nostra nec ardenti gemma feritur aqua etc.
Interim fragilis haec voluptas, et levi impulsu peritura. Sed et hîc humana industria succurrere conata est, et vitra fracta sulpure solidare seu malthare docuit, uti videre est apud Commentatorem Pithoeannum Iuvenalis, Sat. 5. v. 48. ubi Sutoris Beneventani calicem Poeta ait, esse
Quassatum et rupto poscentem sulfure vitro.
Rarior ars, sed auctori perniciosa, quae Vitrum ductile seu malleabile Ostendit Tiberio Imperatori qui, ne aurum prae Vitro vilesceret, Auctorem cum officina sustulit. Interim hodieque Vitrum radiô rotâve secari, in quasvis species arborum, florum, artificiorum, quin et in specularia, quae coetera in eodem Vitro sculpta reddant perfectissime, pavonis caudam oculatam repraesentent etc. Francofurti vidit Adam. Preyelius, Sinae et Europ. c. 43. ubi Sinenses ex oryza Quoque Virtrum mire perspicuum, adeoque friabile conficere tradit. Nempe et specula ex vitro, a Sidoniis excogitata, apud Plinium: et specularia, de quibus abunde diximus supra, ubi de Fenestris Veter. et Specularibus: uti de Speculis itidem suô locô, nec non voce Laterna. Adeo non intra poculorum usum nobilis materia stetit. Sed et praeter huiusmodi vitreamina, habuerunt Veteres et in solo vitrum, ut in thermis Agrippinis factum: et pro pariete vitrum adhibebant, ut in Scauri theatro: et vitreas quoque cameras facere instituerunt, teste Pliniô, l. 36. c. 26. et Senecâ, Ep. 86. de quibus vide Salmaf. ad Solin. p. 1215. Quo pertinent vitreae quadraturae, quibus Firmis Imperatoris inducta domus, apud Vopiscum, c. 3. item specula seu orbes, ut idem Seneca vocat Ep. seq. quibus similiter parietes domus distingui consuevêre, vide supra vocibus Orbes et Quadraturae. Imo et columnas vitreas mirae magnitudinis, in aede quadam, memorat Auctor hist. Apost. quam in rem vide Casaubon. ad locum Vopisci. Nec vivis solum multiplicem praestat utilitatem vitrum sed et mortuis inservire, docet Herodotus, l. 3. ubi in loculis mortuorum plurimum olim eius usum fuisse tradit: Cadaver enim, inquit, Aegyptiô more condiverunt, illud cavo cippo circumdant ἐξὑέλου, qui e vitro constat: εν μέσῃ δὲ τῇ ςτήλῃ ενεὼν διαφαίνεται ὅ νέκυς, οὔτε ὁδμὴν οὐδεμίην ἄχαριν παρεχόμενος, οὔτε ἄλλο ἀεικὲς οὐδὲν, in cuius medio inter ucet mortuus, nihil neque ingrati odoris, nec foeditatis illius exhibens. Vide quoque Diodorum, l. 3. Ubi qui vitri nomine Obsidianum intelligunt, lapidem Aethiopicum nigri coloris et translucidit, et speculi instar imagines reddentem, refelluntur a Sam. Bocharto, vitrum fossile et εὔεργον cuiussibet
formae et caelaturae capax (unde diatreta illa, de quibus dictum) cuius nomen mahu cum ipsa re ad vicinos populos, ex Aethiopia transierit, hîc intelligendum pluribus docet, Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 16. Ut vero etiam fracto vitro sua laus constet, in varios et illud usus adhibitum: hinc fracta aut laesa vitra contra sulpur Romae olim vendi consuevisse, innuit Papinius, l. 1. Sylv. 6. v. 74.
———— comminutis
Permutat vitreis gregale sulfur.
Horum unicum attigisse sufficiat, quod minutatim illa contusa terminis nonnumquam subdita legimus apud Siculum Flaccum, de Condit. Agror. Aliquibus terminis subduntur cineres, aut carbones, aut vitrea fracta, aut ossa subcensa. Et Arcadium Aug. Sub terminis qualia signa invenimus? Aut calcem aut gypsum; aut vitrea fracta, aut cineres,d aut testam tusam. Vide Barthium, Animadv. IPapin. ad h. l. Quid quod, cum ignis propria et suprema actio sit vitrificatio: Chymici quidam non illepide dictant, Vitrea omnia et crystallina ex ultima conflagratione evasura, uti ait Auctor libri, cui titul. Religio Medici, Sect. 49. ut et ista addam, additâ aquâ vitrea s pilas Sole adversô in tantum excandescere, ut vestes exurant, tradit Plinius saepe citatus, unde reperta speculorum urentium materia, de quibus suô locô. Sed et vitrô tinctô, ut hodie, sic olim quoque gemmae adulteratae, quod Indorum inventum facit Plinius, unde et vitreaegemmae, pro falsis in Hist. Aug. apud Trebell. Pollion. in Gallienis duob. c. 12. et vitreum absolute de falso lapide, apud Tertullianum, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1092. At cum vitreae vestis meminerunt Auctores, tralatione utuntur, et pellucidam ac tenuem indigitant: Nonius, c. 6. num. 4. Vitreum pertenue et pellucidum quidquid est. Unde Varro Vitreae Togae mentionem facit, apud eundem c. 14. in lim. et Circe vitrea nuncupata reperitur, quod pellucente, adeoque, meretriciô indumentô ornaretur, vel qod maris esset accola, Adrian. Turnebus, l. 8. c. 15. adeoque hyali coloris haberet vestem, de qua Virg. l. 4. Georg. v. 333.
At mater sonitum thalamo sub flaminis alti
Sensit, eam circum Milesia vellera Nymphae
Siccabant, hyali saturô fucata colore.
Hyali enim color vitreus, ut vocis Etymologia satis indicat, isque Italis Giallo, aut ut aliis visum, Gialdo, vide Nicolaum Erythraeum, de orig. linguae Vernac. et l. de colorib. ut et Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 31. elegans vero epigramma de Vitro Mesomedis supra, in hac voce. Ὕαλον autem vitrum est. Cum enim ὕειν sit madidare ac Humectare, inde ὕαλον, humectum; et quia, quae madidata ac aquâ aspersa, ea lucent nitentque, hinc porro pro lucido sumptum, tandem peculiare nomen lapidis primo specularis, inde vitri factum est, Salmas. ad Solin. p. 1096. Vide supra quoque vocibus Vitreum et Vitriarii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Vitrum — (v. lat.), Glas. V. antimonii, Antimonglas, s.u. Antimon (Chem.) A) a) cc). V. plumbi (V. saturni), verglastes Bleioxyd s.u. Blei I. B) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vītrum — (lat.), Glas; V. solubile, Wasserglas; V. muscoviticum, Glimmer …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vitrum — Vitrum, lat., Glas; vitresciren, glasähnlich werden; Vitrification, Verglasung; vitrös, glasartig …   Herders Conversations-Lexikon

  • Vitrum — ◆ Vi|trum 〈[vi: ] n.; s, Vi|tra〉 Arzneiflasche [<lat. vitrum „Glas“] ◆ Die Buchstabenfolge vi|tr... kann in Fremdwörtern auch vit|r... getrennt werden. * * * Vi|trum, das; s, Vitra u. Vitren [lat. vitrum = Glas]: Arzneiflasche (Abk.: Vitr.) …   Universal-Lexikon

  • Vitrum — ◆ Vi|trum 〈[vi: ] n.; Gen.: s, Pl.: Vi|tra [vi: ]〉 Arzneiflasche [Etym.: <lat. vitrum »Glas«]   ◆ Die Buchstabenfolge vi|tr… kann auch vit|r… getrennt werden …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Vitrum — Vi|trum das; s, Plur. Vitra u. Vitren <aus lat. vitrum »Glas«> Arzneiflasche; Abk.: Vitr …   Das große Fremdwörterbuch

  • Vitrum Hotel — (Буэнос Айрес,Аргентина) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Gorriti 5641, Палер …   Каталог отелей

  • Vitrum Antimonii — Vitrum Antimonĭi (lat.), Antimonglas (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • vitrum — /vi treuhm/, n., pl. vitra /vi treuh/. (in prescriptions) glass. [1650 60; < L] * * * …   Universalium

  • vitrum — (лат.) стекло …   Словарь ботанических терминов

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”